12 nita Suidae mira narrantur de patria Acusilai et de tabulis aeneis a patre eius effossis, unde ipse operis materiam hauserit. Nam ne illis 'Actiae <in<> Kioxddo* noUoo* onoijc Avitio*- nipatov cum (Jugero et Muellero confisi Argo Boeotio eum oriundum esse credamus, uetat loci Straboniani quo Argos illud memorari putatur (VIII1, 2, 12 p. 404) manifesta corruptela. Contra erat profecto causa, cur in Hesiodi patria etiam Acusilaum ortum esse mallent. Sed eiusmodi fabulis huius res exornare non minus in promptu erat quam Pherecydis Syrii, quocum illi etiam hoc commune est quod et ipse in septem sapientium numerum relatus est (Diog. Laert. I, 41. Clem. AI. Strom. 1, 14 p. 350). Quod si quis fabellas istas prooemio cuidam genealogiarum libris ad augendam eorum fidem praemisso insertas indidemque etiam de auctore eorum dubitationem natam esse coniecerit, ego non impediam. Quamquam genuinam operis originem etiam tum praestare licebit, ubi suspicionis causam detegere non contigerit, id quod in Xantho usu uenit. Etenim Xanthi quoque Lydiaca iam antiquitus pro subditiuis esse habita notissimo discimus Athenaei XII p. 515 I) loco wc loropti Idvfio*- <> AvSos i) o tu* tig avidv dvuqtpoutvus ioropias ovyytypaq ws Aiovvoios o —y.vToipuyunr wg 'Apr ifiuo’ qi/oix o Aaoocvdptvs iv rqi inpi uvvayoiyps (1011- sius <Auy<.iyi~c) fufi/Jitiv. Quod Artemonis indicium quamuis Athenaeus impugnet additis his dyvouw dn "F.qopo* o ovyypuqtds ftxi/U0i’6v(i uvtov os itaUtioTtpov drxo* xai 7/uoiWroi rds dqopuds Hiiiwxdros, uerissime tamen latum esse Welckerus singulari commentatione Seebodii diario a. 1830 ]). 70 sqq. inserta et repetita in opusculorum uolumiue primo p. 431 sqq. ita probare studuit, ut assensum ferret ('. Muelleri C. Hachtmanni, qui in dissertatione de Dionysio Mytilenaeo seu Scytobrachione a. 1805 edita nona commenta Welckerianae sententiae superstruxit 1 ), aliorum plurimorum uel nonissima aetate, uelut E. Meveri ((reschichte des Altertlmms I p. 499 sq.) 1 i Satis illa confutauit O. Sieroka iu programmate Lyckiano cui inscripsit Die mythographisclien Quellen fur Diodors drittes und viertes Buch (18781 p. 215 sqq. quamuis M olckcriani inuenti et ipse assecla, contra quem ilaclitmanno plura quam debebat con cessit E. Meier in Quaestionibus Argonauticis Q882) p. 5 sqq.