lissimas deleverunt, et in defendenda patria omnis * 1 ) sapientia nostra devorata. est. Et quia non glorificavimus Deum 2 ) observando praecepta eins 3 ), deserunt nos sui contemptores, et sumus ignobiles stipendiarii. Superiores nobis effecti sunt, et uberrimam atque amplissimam patriae partem se occupasse letantur. In ea non hereditatem modo, verum etiam ingenuitatem quondam nobiles amiserunt. Primores cum aequalibus concordare non possunt, populus non est maior quam fuit, duces non sunt plures nec ex- cellentiores quam fuerunt, et tarnen quia iusticiae limitem pec- cantes excessimus, nihil nobis sufficere omnes conquerimur. Or- dinem a nobis reiecimus, in confusione omnes laboramus. Quam ob rem impletur a nobis 4 ): lusticia elevat gentem, miseros facit populos peccatum. Denique eos qui nos praecesserunt iusticia, quam Deo largiente perceperunt, sublimavit. Nos peccatum iniusticiae a ) Deo deserente, quia nos prius eum deseruimus, in tarn ignominio- sam demersit miseriam 5 ), ut qui ante bellicosi putabamur, desti- tuti Dei adiutorio, ab omnibus fere gentibus rideamur imbelles. Sed haec quae patimur temporalia sunt 6 ), fine terminabuntur b ): quid sustinebimus, si in manum demonum inciderimus, cum tarn indigna patimur ab bis, quos constat eorum esse cultores? Et haec tarnen correctiones Dei sunt, si nostra sequitur correctio, initia vero ultionis, nisi nostra perversitas terminetur. Quam ob rem vel quoacti vindictae Dei magnitudine et diuturni- tate, secundum doctrinam eius imploremus subdite misericordiam eius et dicamus 7 ): Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis. Et credamus ei pie nos invitanti 8 ): Convertimini ad me et salvi eritis. Et non solum, quod obtabilius est, nos ab invisi- а) Die Handschrift hat ‘iusticiae’. b) Verbessert aus 'terminabantur’. 1) Psalm 106, 27. 2) Vgl. 1. Reg. 2, 30: 'Sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles’. Lupus führt diese Stelle an Epist. 33, 53, 64, 97 (Epist. VI, 41, 35; 57, 12; 64, 36; 86, 4) und 844 in den von ihm ver faßten Canones von Ver (MG. Capitularia II, 383, 35). 3) Deut. 11, 1: 'observa praecepta eius.’ 4) Proverb. 14, 34. Denselben Satz macht zum Leitgedanken die Admonitio unter Lupus’ Briefen Nr. 100 (S. 88, 9). 5) Lupus’ Brief 126 (S. 106, 22): 'Ne peccatum iniustitiae, quae nos iam miseros fecit, in damnationem pertrahat sempiternam. ’ б) 2. Cor. 4, 18. 7) Psalm 84, 5. 8) lesaias 45, 22.