Original: durchschossenes Exemplar; Standortkatalog und Besitznachweis der Orientalica der SLUB Dresden bis einschließlich Mai 2017; mit zahlr. handschriftl. Korr., Nachtr. u. Erg.
vero nomine ‘ilosein, et appellatione vulgata Ibn-Sfna. Ceterum nomina sem- per ea tantum et talia dare volui, quae et qualia in libris nostris reperi: quam ad rem omnes, qui in catalogum meum inquirent, animum advertere velim. De ratione nominum orientalium flectendorum id tenendum, me in ea secutum esse legem linguae persicae et turcicae, ut totas nominum arabicorum complexiones, ubi unius hominis appellationem efficiebant, pro uno nomine haberem nec nisi in fine flecterem; id quod ideo feci, ne, terminationibus latinis unicuique nomini affixis, tota species nativa periret et, quid arabicum esset, quid latinum, aegre distingueretur. Dixi igitur casu genitivo Hamzah Ibn-’Abd-el-Ttiutallebi, Ahmed Ibn-Muhammed lbn-Scho’aib El- Meknasi El-Maghrebii, al. Omnino, ubi in fine nominis orientalis simplex i vides, est Genitivus latmus; ubi i, terminatio nominum gentiliciorum et patronymicorum; ubi ii, horum ipsorum Genitivus. — Restat ut Cl. Eberto publice gratias agam pro Catalogo Codicum orientalium Guel— ferbytanorum, quem olim, quum illic esset, a se confectum, nunc ultro humanissime me- cum communicavit atque ut Catalogo meo adjungerem permisit. Qualem accepi, talem dedi. Vix verbum in eo meum est, nisi quod aliqua, quae lingua vernacula adjecta erant, latina feci. Quas partes litera R. signatas vides, eae Reiskio debentur, qui bis, A. 1746 mense Junio et A. 1771 mense Augusto,, Guelferbyti fuit, bis in codi ces Guelferbytanos orientales notas scripsit. Quae prius festinantius notaverat, ea serius retractavit. Accedunt passim notae Fliigelii, repetitae illae e literis quas de codicibus Guelferbytams dedit ad Cl. Rosenmiillerum, Intelligcnz - Blatt der Leipzi L. Z. 1829, No. 312. Ultimo loco omnes, qui libro meo utentur, rogo et oro, ut primum cogitent, me hominem esse nec quidquam humani a me alienum putare, deinde ut ea quae falsa esse inteliigent, vel publice vel privatim comiter mihi indicent. Si quis praeterea de hac illa- ve re accuratiora edoceri cupiet, dummodo id sine multo magnoque temporis dispendio fieri possit, is me, dum Dresdae ero, semper ad talia officia praestanda promtum et pa ratum habebit. Id unum enim milii cordi est, ut ex iis codicibus, quos hic in conspe ctum hominum produco, sive per me, sive per alios, in literas orientales redundet lucis, commodi et honoris quam plurimum. Scr. Dresdae, d. XX Jun. A. Chr. MDCCCXXXI.