Epitomarum Iuris De Nuptiis Et Re Uxoria Libellus F. A. Longino C. Cassii Aemulo Quum Sponsam ... A. D. VI. Id. Octobr. MDCCCXXIV Domum Deduceret Ex Amicorum Voto Dicatus
Titel
Epitomarum Iuris De Nuptiis Et Re Uxoria Libellus F. A. Longino C. Cassii Aemulo Quum Sponsam ... A. D. VI. Id. Octobr. MDCCCXXIV Domum Deduceret Ex Amicorum Voto Dicatus
De inspiciendo ventre e) custodiendoque partu sic Praetor ait: „Si mulier mortuo marito praegnantem se esse dicet, liis, ad quos ea res perünebit, procura- toriue eorum, bis in mense denunciandum curet, vt mittant, si velint, quae ventrem inspicient. Mittantur autem mulieres liberae dumtaxat quinque: haeque si- mul omnes inspiciant; dum ne qua earum, dum inspi- cit, inuita muliere ventrem tangat. Mulier in domu lionestissimae feminae pariat, quam ego constituam. Mulier ante dies triginta, quam parituram se putat, denunciet bis, ad quos ea res pertinet, procuratoribusue eorum, vt mittant, si velint, qui ventrem custodiant. In quo conclaui mulier paritura erit, ibi ne plures adi- tus sint, quam vnus: si erunt, ex vtraque parte tabu- lis praefigantur. Ante ostium eius conclauis liberi Ires, et tres liberae cum bims comitibus custodiant. Quotiescumque ea mulier in id conclaue aliudue quod, siue in balineum ibit, custodes, si velint, id ante pro- spiciant: et eos, qui inlroierint, excutiant. Custodes, e) De iure ventris consulendi prae caeteris Fr. Pruchmann de inspiciendo ventre; in tract. de different, vtriusrjue sexus. Francof. 1586- 4. Alex. Am. Pagensiecher lib. sing, de iure ventris; acc. diss. binae de cornibus et cornutis. Brem. 1703. et it. 1712. 4. Jo. Fr. Hertling diss. de phaenomeno Jitstiniani, praesagienlibus titt. D. de insp. ventre, ncc non de rent re in poss. mitt., siue de ren- tre illiusque iure, vulgo vom jj«U5cf;ni tl» Meller. Heidelb. 1712. et Pips. 1734. 4.