Epitomarum Iuris De Nuptiis Et Re Uxoria Libellus F. A. Longino C. Cassii Aemulo Quum Sponsam ... A. D. VI. Id. Octobr. MDCCCXXIV Domum Deduceret Ex Amicorum Voto Dicatus
Titel
Epitomarum Iuris De Nuptiis Et Re Uxoria Libellus F. A. Longino C. Cassii Aemulo Quum Sponsam ... A. D. VI. Id. Octobr. MDCCCXXIV Domum Deduceret Ex Amicorum Voto Dicatus
qui ante conclaue positi erunt, si volunt, omnes, qui conclaue aut domura introierint, excutiant. Malier, quum parlurire incipiat, liis, ad quos ea res pertinet, procuratoribusue eorum denuneiet, vt mittant, quibus praesentibus pariat. Mittantur mulieres liberae dum- taxat quinque: ita vt, praeteb obstetrices duas, in eo conclaui ne plures mulieres liberae sint, quam decem: ancillae, quam sex. Hae, quae intus futurae erunt, excutiantur omnes in eo conclaui, ne qua praegnans sit. Tria lumina, ne minus, ibi sint: scilicet, quia tenebrae ad subiidendum aptiores sunt. Quod natum erit, his, ad quos ea res pertinet, procuratoribusue eorum, si inspiceie volent, ostendatur. Apud eum educetur, apud quem parens jusserit. Si autem nihil parens jusserit, aut is, apud quem voluerit educari, curam non recipiet: apud quem educfitur, caussa cognita con- stituam. Is, apud quem educabitur, quod natum erit, quoad trium mensum sit, bis in mense: ex eo tem pore , quoad sex mensum sit, semel in mense: a sex mensibus, quoad anniculus fiat, alternis mensibus: ab anniculo, quoad fari possit, semel in sex mensibus, vbi volet, ostendat. Si cui ventrem inspici, custodiriue, adesse partui licitum non erit, factumue quid erit, quo minus ea ita fiant, vti supra comprehensum est: ei, quod natum erit, possessionem caussa cognita non dabo. Siue quod natum erit, vt supra cautum est, inspici non licuerit: quas vtique actiones me daturum polli- ceor his, quibus ex Edicto meo bonorum possessio data sit: eas, si mihi iusta caussa vidcbitur esse, ei non dabo.“ ( Flpianus, l. l. §. to. D. de inspic. ventre.)