Busolti (Griechische Geschiehte I p. 331) Heilii (1. d. p. 28). Dissensum professi sunt pauci, in quibus tamen est Gutschmidius (n. annal. philol. u. XCV p. 750. comment Gotting. a. 1885 p 233). Sed cum ueque hic neque alius quisquam sententiae contrariae causas satis reddiderit, paucis quid rei sit exponere operae pretium uidetur. Atque genuinis Lydiacis non solum Ephorum usum esse sed etiam Eratostbenem, cuius memoriam seruauit Strabo I, 3, 4 p. 49 cll. XII, 8, 19 p. 579, ipse Welckerus ita concedit, ut etiam reliqua quae de Xantho ab omni suspicione libera habet Strabo XII, 8, 3 p. 572. XIII, 4, 9 p. 628. XIIII, 5, 29 p. 680 (fr. 8. 4. 5) ex Eratostbene hausta esse suspicetur. Sed quae Mnaseas apud Athe naeum VIII p. 346 E ex Lydiacis refert de Atergati cum Ichthye filio a Mopso rege lacu submersis et a piscibus deuoratis (fr. 11), ea non potuisse a Xantho uero narrari Welckero tam certum esse uidebatur, ut uel hoc documento Artemonis iudicium satis confirmatum esse putaret. At repugnant temporum rationes. Nam Scytobrachionem extremo altero ante Christum natum saeculo docuisse Alexandriae a Suetonio didicimus de grammaticis c. 7, cuius testimonium qui in dubitationem uocauit. Hachtmannus p. 13 sq. argumentatione ea usus est, quae refutatione non indigeat. Mnaseas autem inter Eratostbenis discipulos recensetur a Suida u. ‘E^aroaSifr/g, ut Scvtobrachione aliquantum antiquiorem eum fuisse appareat : quam rem miror et Welckerum (p. 436) fugisse et qui Suidae illud indicium optime firmauit Prellerum de Mnasea Patarensi disserentem diar. antiq. stud. a. 1846 p. 674 uel opusculorum p. 313 cll. p. 685 = 326. Itaque ab illa ueteres fabulas explicandi ratione, quam Euemeri nomine designare consueuimus, Xanthum ipsum non magis abhorruisse certa iam fide constat, quam aequalem eius Hecataeum Milesium: quamquam ne huius quidem genea logias eodem nomine in suspicionem adducere dubitauerunt. Neque uero plus ualet alterum argumentum, quo Welckerus Artemonis fidem stabilire sibi uidebatur, quod Clemens Strom. I, 21 p. 398 Arctini et Leschis cer tamen (uel potius coloniam in Thasum insulam deductam) a Xantho in olympiadem duodeuigesimam relatum esse tradit (fr. 27). Nam quod Welckerus uerendum esse negat, ne quis olympiadem ab alio aliquo ante