- 14 Clementem computatam esse credat, id ipsum tamen perquam probabile uidebitur Clementis uerba haec inspicienti Idvfiog Si 6 AvSoc innl n)v <‘>xtwxaiSexdrijv ohutTiidSa, oig Si zhovuaiog ntoi xr,v nevTtxaiStxdTijv d/.vft- niaSa, 6>g eivai av/Aqnvig tov ‘Aoyil.oyov utid rr)y tlxoaxijv >}S>/ yiwoittafiai olvfim/tSu. In quibus Dionysium intellegendum esse Halicarnassensem cuius mgl xqovojv libros etiam alibi Clemens usurpauerit, Xanthi autem mentionem hunc iam apud Dionysium repperisse, quem Lydi opere in archaeologia usum esse constet, uerissime iudicauit Muellerus IIII p. 39(i nec dissensit Kolulius n. musei Rhenani u. XXXIII p. 195 n. 1. Restant praeter leniores scrupulos quos urbium quaedam nomina e Lvdiacis apud Stephanum Byzantium allata Welckero iniecerunt, dubitationes non ipsius Xanthi fiagmentis excitatae sed iis quae in Constantini eclogis exstant excerpta ex Nicolai Damasceni historiis. Quem quamuis de Lydiis rebus plurima debere Xantho iam dudum Creuzerus ostenderit (histor. Graec. antiquiss. fragm. p. 183 sqq. 200 sqq. al., cuius copias paucis augere licuit Hachtmanno de ratione inter Xanthi AoSiaxa et Herodoti Lydiae historiam p. 13 sqq.), tamen ne hunc ad uerbum exscripsisse credamus, cauet fr. 28 cum Xanthi fr. 12 collatum, de quo scite post Creuzerum p. 185 sq. iudi cauit Muellerus III p. 372, cui frustra contradicit Haohtmannus p. 14: quamquam hoc sane dignum quod animaduertatur Xanthi illud fragmen tum eidem Athenaeo deberi, qui eius libros Artemoni adscripsit. Et quae de Croeso in rogo constituto habet Nicolaus, ea nequaquam Xanthi esse Fr. Schubert historiae regum Lydiorum p. 120 sqq. eo probauit 1 ), quod 1) Ne quis rem ita expediat, ut Xanthum in Lydorum rebus narrandis non ultra Gygis tempus descendisse suspicetur, illud cauet, quod de Gygis rebus altero de quattuor libris exposuisse Xanthum ex fr. 17 probabiliter collegit Muellerus III p. 384 n. 55. Ceteium quod W . Mure, cuius prudentem do Xanthi Lvdiacis disputationem (critieal history of the language and literature of antient Greece IIII p. 535 sqq.) perscriptis demum meis inspexi, Nicolai fr. 71 non posse a Xantho, ut Creuzer et Coraes uoluerunt, petitum esse monuit, quoniam illic Mysia Thracum dicatur regio, Xanthus autem Mysorum genus a Lydis deduxerit, idem iam Muellerus III p. 413 S q. obseruauit, sed cum 'VVelekon sententia conciliaro ita conatur, ut alium Nicolaus in Lydorum rebus quarto sexto septimo libns enarrandis secutus esse auctorem statuatur, alium in illo fragmento, quod Con stantini codices duodeuigesimo, ipse octauo libro tribuit.