- — 15 hami pauca ad uerbum conspirant- cum Herodoteis, quo scilicet argumento praeter cetera nituntur, qui Xanthi libros ab Herodoto in usum uocatos esse sibi persuadent. Itaque etiam narrationem eam quae est de Magnete poeta belli inter Gygen et Magnetas commissi auctore (fr. 62) a Nicolao ex Xantho haustam, sed suis ornamentis auctam esse probabile est. Longe uero uberiorem Xanthi doctrinam exhibet Nicolaus in fragmento illo magni pretii de regibus Heraclidis, quod cum anno demum h. s. duodequinqua gesimo in lucem emissum sit, Welckero ne tum quidem innotuit, cum iteratis curis commentationem suam ederet. Ex quo etiam illud didicimus iniuria mirabilem Plinii (h. n. VII, 38, 126. XXXV, 8, 55) de Bularchi pictura a Candaule rege auro repensa notitiam a Welckero ad Xanthum esse relatam, quippe qui pro Candaule nominet Sadyatten: id quod iam Muellerum III p. 396 monuisse uideo. Quae cum ita sint, ne Menippum quidem ueras Xanthi historias in breue coegisse (Diog. Laert. VI, 101) est cur negemus. Ue chronicis Hippyis Rhegini (nam hac nominis forma etiam post Sittlium uti tuto licebit) paucis defungar: quae U. de Wilamowitz Hermae u. XVIIII p. 442 sqq. tertio a. Chr. n. saeculo aut orta esse aut nouitiis additamentis adulterata probatum iuit. Sed illud argumentum, quo solo res conficeretur, a lapide Epidaurio cum fragmento 8 collato repetitum futtile esse mox in eadem ephemeride XXI p. 468 sq. Zacherus ostendit. Difficillima omnium de Hecataei periodo est quaestio, quam ne is quidem qui nuperrime geographiae apud Graecos historiam enarrare coepit diiudicare ausus est (H. Berger, Geschichte dei’ wissenschattlichen Erd- kunde bei den Griechen I p. 7). Mihi cum omnem coiitrouersiam re tractare per huius opellae rationes non liceat, illud dixisse satis haben dum sententiam eam a nullo dum confutatam uideri, quam H. Hollander in dissertatione Bonnensi de Hecataei Milesii descriptione terrae a. 1861 edita probauit, sola Aegyptiaca ab Hecataeo non posse scripta esse 1 ), reliqua 1) Ad Aegyptiaca posses referre Agathemeri I, 1 p. 471 uerba Jotfidar^q o ^Styttevq tcc nkelora fx rotv hxaraiov fteTctyqayaq 7re^t7tlovv eyguve^ nisi collato Porphyrii apud Euseb. praep. evang. X, 3 p. 466 B loco errore potius Hecataei nomen pro Hellanici osse positum uideretur.