Volltext Seite (XML)
ratius inquirere vellent; non vero, ut omnia congererem quae ad historiam literariam pertinent, aut ut ea occuparem, quae diligentiore codicum lectione posthac ex iis eruen tur. Hoc efficere etiamsi libuisset, tamen nec per temporis, nec per chartarum spatium milii concessum, licuisset. Quare in notioribus, praeter indicationem moduli, chartae *), generis scripturae et linguae, nihil nisi nomen auctoris et libri posui; si qua minus nota erant, argumentum accuratius exposui, saepe etiam per singulas partes de scripsi, et quae de auctore vel ex ejus ipsius opere vel ex aliis cognoveram, indicavi. Omnino in hac re eam legem secutus sum, ut, quantum fieri posset, ea sola pro certis ponerem, quae ipse in nostris libris legissem, ipse oculis meis usurpassem. Si quis igitur de hac illave re aliter sentiet, ei rarissime inecum, saepissime cum illis res erit. Vel lem equidem, me Ibn-Challicano et Hadji-Chalfa uti quam plurimum potuisse; verum enimvero illum nunquam habuimus, hunc habuimus scilicet. A quo inde tempore absit, scimus, et apud quem sit, suspicamur; sed in re tam gravi, si tantillum dubii restet, ali quem aperte accusare, 1 nobis religioni ducimus. Usus tamen sum doctissimi Tureae au ctoritate locis haud paucis, praecipue ubi in nominibus aliquid vitii latere videbatur, aut ubi in re aliqua, quam scire expediebat, a codicibus nostris destituebar: quo in genere me omnia uni amicissimo Fliigelio debere, qui, dum ego medio in opere desudabam, Hadji-Chalfam suum novis copiis criticis instructum Parisiis reportavit, grato animo pu blice profiteor, et, ut eum pro illa commodandi et communicandi facilitate Musae Gra- tiaeque orientales omnes in sinu et oculis ferant, sincero pectore opto. In i55 Codd. prioribus subsidium habui eximium, Catalogum horum librorum Rei- skianum, quem a b. Dassdorfio sibi permissum evulgavit Cl. Paulus in Memorabilium Fasc. jy ? p. j 20. Sed tamen in hac quoque codicum parte non minus impiger et cautus fui, quam si res mihi plane integra esset. Nihil eorum quae Vir Summus illic dixit, repetivi, quin de re plane mihi constaret; plurima e codicum lectione addidi, et ubi, quod humanum, ille lapsus erat, praesertim in persicis et turcicis, ea quae vera esse in- telligebam reposui. In ceteris quoque codicibus plerisque Reiskii, Seebiscliii, Acoluthi, Weidmanni et aliorum qui eos prius in manibus habuerunt, inscriptiones exstant et no tae: quibus ita usus sum ut debui, id est primum ita, ut nihil de quo subdubitarem, temere transcriberem; deinde, ut ea quae ab instituti ratione aliena erant, veluti aliorum exemplorum, versionum et auctoritatum indicationes, iis relinquerem qui codicibus ipsis operam dabunt. Antequam autem ad ulteriora progrediar, docendum est, unde et quomodo hi codi ces ad nos pervenerint: de qua re quae a Cl. Eberto e Bibliothecae tabellario accepi, et quae ipse in illis evolvendis notavi, sunt fere haec. Habet in universum bibliotheca no stra orientalis manuscripta eam faciem, ut statim intelligas, eam paene totam Tureis de beri, et partem ejus haud mediocrem non via ac ratione collectam, sed forte fortuna *) De qua'ubi nihil dixi, est charta vulgaris intelligenda, nimirum illa fere more orientali laevigata.