Eine Predigt des Lupus von Ferneres 9 proiecisti sermones meos retrorsum. Itemque 1 ): Non est pulchra Laudatio in ore peccatoris. Ipse quoque Salvator 2 ): Quid vocatis me ‘domine, domine ’ et non jacitis quae dico ? Quibus documentis ostenditur purgandam prius poenitentiae remedio conscientiarn a sceleribus universis et sic praeconia placitura creatori canenda. Poenitentia vero perfecta est praeterita peccata plangere et plan- genda non perpetrare. Plangendum est autem cum lacrimis, quo- tiens id munere divino conceditur, sicut monet psalmus 3 ): Plo- remus coram Domino, qui fecit nos. Offerendumque iugiter sacri- ficium, quod alibi dicit spiritum contribulatum. 4 ) Spiritus autem contribulatus est anima peccato saucia et peccati dolore transfixa. Hoc sacrificium quamdiu Deo suppliciter offertur, iteratio peccati ipso praestante vitatur. Vobis, dilectissimi, congratulamur eius, qui vos fecit concurrere, propitiationis lucra relaturis a ), quia iam declinastis a malo et bonum ut credimus facitis. 5 ) Desiderium nostrum est, ut permaneatis in eo quod caepistis, quantum suppetunt vires 6 7 ), et ubi deficiunt, ab eo qui est omnipotens auxilium postuletis. Eis autem plurimum dolemus, qui praecepta Dei despiciunt et ne tot quidem malis afflicti a malo desistunt, non intelligentes, quia quanto crescunt eorum obstinata facinora, tanto cotidie augentur divinae ultionis multiplicia flagella. Erant equidem, qui ante nos b ) vixerunt peccatores, sed quia respec- tum divini timoris habebant, numquam qualia perpetimur sunt experti. Illi puplicam rapinam numquam exercuerunt; at nos ea quasi re licita et valde profutura 0 ) nimium delectamur, commi- nationem vero, quam contra nos fremit, surda aure praeterimus: neque' 1 ') rapaces regnum Dei possidebunt. Illi periurium crimen esse a) Verbessert aus 'relaturus*. b) Am Zeilenende nachträglich ergänzt. c) Verbessert aus 'profura’. i) Ecclesiasticus 15, 9. 2) Lucas 6, 46. 3) Psalm 94, 6. 4) Ebd. 50, 19: 'Sacrificium Deo Spiritus contribulatus.’ 5) Psalm 36, 27: 'Declina a malo et fac bonum’; vgl. 1. Petr. 3, 11. 6) Proverb. 24, 12: 'Si dixeris: Vires non suppetunt, qui inspector est cordis ipse intelligit. ’ 7) 1. Cor. 6, 10. Lupus führt diese Worte auch in Brief 51 und in der unter den Briefen erhaltenen Ansprache 100 an (MG. Epist. VI, 55, 32. 88, 36), hier mit der einführenden Wendung: 'Contra hoc enim sic sermo apostolicus fremit: Neque rapaces regnum possidebunt. ’