ducebant, nos fallendi fecimus occasionem. Nam quia nobis nisi iurantibus non creditur, quos aliter non valemus iuramento deci- pimus, nosmet ipsos vero sempiternae perditioni a ) addicimus, ut illo testimonio comprobatur * 1 ): Ero testis velox maleficis et adulteris et periuris. Testis ille etiam iudex est, qui culpam reducet ad conscientiam et reo veritatis evidentia convicto inferet sine dila- tione vindictam. Illi detestabantur inmunditiam, nos etiam adul- teriis gloriamur. Ita cum superiore sententia illam quoque parvi pendimus 2 ): Fornicatores et adulteros iudicabit Deus. Hisque in pernitiem nostram foederamur, qui letantur, cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. Illi homicidia execrabantur, nos honora- mus, spernentes illud 3 ): Qui acceperit gladium, gladio peribit. Quo manifestatur homicidii crimine teneri illum, qui praeter b ) auctori- tatem legitimae potestatis quemquam vita privaverit. Illi latro- cinia insectabantur, nos ea in pauperibus et inbecillibus punimus, in divitibus et male fortibus insigni amentia extollimus. Nam non- nulli talium etiam magistratum invadunt, et tarnen huiuscemodi a regno Dei excludendos apostolica doctrina declarat. 4 ) Illi longa pace fruebantur, nos diuturna discordia laboramus. Proinde illis aptari poterat 5 ): Qui ineunt pacis consilia, sequitur eos gaudiuni. Nobis e contrario 6 ): Inter superbos semper iurgia sunt, et 7 ): Non est pax, dixit Deus meus, impiis. Ergo illos Deus vel per homines aperto tuebatur praesidio vel occulte suo solum auxilio protegebat. Nos autem tot et tanta mala opprimunt, ut simus stolidissimi, nisi credamus et dicamus 8 ): Quia non c ) est Deus nobiscum, idcirco invenerunt nos haec mala. Piratae, id est praedones maritimi, maximam partem Christiano- rum crudelissime trucidaverunt et trucidant inpune. Urbes nobi- a) Die Handschrift hat 'perditione'. b) 'propter’ ebenda. c) 'non est’ übergeschrieben. 1) Malach. 3, 5. Zu den vorhergehenden Worten vgl. Lupus, De tribus quaestioni- bus (Opera, ed. Baluzius 2 S. 221): 'Facileillo satis idoneo testimonio compro batur.' 2) Hebr. 13, 4. 3) Matth. 26, 52. 4) Ähnlich die Admonitio (s. S. 6 Anm. 2) S. 88, 35: 'Praedas et rapinas conver- sationi christianae nimis contrarias et a regno Dei miserrimos excludentes paenitus deponamus’. Vgl 1. Cor. 6, 8—10. 5) Proverb. 12, 20. 6) Ebd. 13, 10. 7) lesaias 48, 22. 8) Deut. 31, 17.