Ottonls Kreussleri Observationes in Ovidii Fastos. *) I 41 Tertius a senibus, iuvmum de nomine quartus: Quae sequitur, numero turba notata fuit. Sic fere editores Los versus inciderunt et sublata longioris versus cum breviore coniunctione ad explicandam priorum incisorum sententiam supplent verbum sub- stantivum. Nec dubium videtur, quin haec "tertius mensis a senibus est" eo sensu quo illa V 78 lunius a iuvenum nomine dictus aut met. Y 411 a cuius stagnum quoque nomine dictum est ac simili elocutionis compendio dici potuerint quo nota ista ab Andria est ancilla haec vel hoc a Maurico novum non est. Ac multis aliis modis simplex est vicem implet gravioris verbi quäle aut Germanae linguae usus flagitat aut ipsa Latina consuetudo suppeditat. Cuius rei exempla ponam baec ex Cicerone sumpta: evolve eins eum librum qui est de animo Tusc. I 11, 24. III 18, 42. IY 34, 72. phüösophia quae est de vita et moribus III 4, 8. quin- tam naturam esse e qua sit mens 110,22. lugubris lamentatio ex eo est I 13, 30. 27, 67. ut est in vetere proverbio II 4, 11. est enim: quod M. Tullius falsum senatusconsultum rettulerit pro dom. 19, 50. in quibus erat, se audisse ep. ad Att. XI 7, 2. Tusc. I 2, 3. est apud Heraclitum de Hermodoro V 36, 105. ubi est igitur in foedere Gaditano, ne quem — recipiat ? pro Balb. 14, 32. Nec desunt simiba apud posteriores scriptores, velut quod addubitatum est apud Censori- num 2, 2 in eo libro cui titulus est Atticus et est de numeris; et apud Plinium ep. YIII 2, 8, ubi quod exliibet Aldina expertus, non esse (i. e. valere) apud me *) Non quaesivi programmatis edendi occasionem; aed necessitate imposita ut aut otavfjtßokoy Bollennem annalium acholaaticorum libollum in vulgua emitterem aut meam quandam opellam comitem adiungerem, alterum praetuli quamquam neque aatis praeparatus ad rem neque literario apparatu opipare inatructus, aperabamque fore, ut qui haec forte legerent, si quid ab aliis occupatom, a me praetermissum yiderent, id boni aequique facerent. 1