Eine Korrespondenz der Leipziger Theologischen Fakultät 3 pietatem non paulatim refrigescentem refocillabit, fungemurque nos, te duce, munere mandato alacriter. Fuit Saxoniae nostrae ca hactenus perpetua laus, quod, quemadmodum primae Ecclesiae Reformatores olim defendit, ita Evangelicae veri- tatis inde semper tenacissima fuerit. Tuum est, vir Magnifice, hanc ei laudem conservare. Et certe eonservabis, si eam Tibi mentem, qua nunc es, ac valetudinem firmet Deus, quod precibus calidissimis impetrare sedulo annitemur. Unum superest, Te nos, qui et Juventutis Academicae animos sacris studiis initiamur et Christiani gregis parti non postremae praesumus, tueri. Id ergo ut facias, rerumque nostrarum sis praesidium et columen, submisse rogamus. Dah. Lipsiae die 18. Julii 168fi. „ , , r ... Decanus, Senior ac ceteri Viro Summe Reverendo, Alagnitico „ .. . doctores et assessores atque Kxcellentissimo, ,, Facult. Theol. Dn. Philippo Jacobo Spenero, Doctori, Theologo celeberrimo, Serenissimo ac potentissimo Electori Saxoniae a concionibus aulicis primariis, confessionibus sacris et consiliis Ecclesiasticis, Domino ac Patrono nostro colendissimo. II. Die Antwort Speners. Jesum et cum eo salutaria omnia! Yiri Maxime Reverendi, Magnifici et Excellentissimi domini, Fautores et in DOMINO Fratres venerandi. Non sine insigni animi laetitia epistulam Max. Rev. Excell. vrr. superioribus diebus aecepi, affectu in me pro- penso plenissimam, cui merito gratias, quas possum maxi- mas, repono. Applauditis vocationi coelesti, quae me bas in oras deduxit, et in ea iuxta mecum mirabilem divinam ag- noscitis directionem, quod solum fere est, quod mihi ali quant fiduciam facit, non me sine omni fructu relictum ab eo iri, qui me ire iussit, quo iam me contuli. Si Universum animum renudare liceat (quod puto mihi apud eos licere, qui 1*